Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
neque in se aliud
coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem, victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco, non armis fretum.
sed quem esse iam virtuti Romanae inexpugnabilem locum Fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur.
his accensus miles, omnium inmemor difficultatium, vadit adversus inminentem hostium aciem. ibi paulum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen;
ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant.
sed loca difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude inpediebant. itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad viginti milia hominum victorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit.