Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

concursus populi factus, impetratoque, ut manerent, datum, ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac, quae nunc sollemnis est, licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis, qui sacris praecinerent. haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.

539

consules inter se provincias partiti; Iunio Samnites, Aemilio novum bellum Etruria sorte obvenit.

in Samnio Cluviani praesidium Romanum, quia nequiverat vi capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites verberibusque foedum in modum laceratos occiderant deditos.

huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviani ratus, quo die adgressus est moenia, vi cepit atque omnes puberes interfecit.

inde victor exercitus Bovianum ductus. caput hoc erat Pentrorum Samnitium longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque.

ibi, quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi oppido potiuntur. minus itaque saevitum in hostes est; praedae plus paene quam ex omni Samnio umquam egestum benigneque omnis militi concessa. et postquam praepotentem armis Romanum

nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae, ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populandi effusus exercitus excipi ac circumveniri posset. agrestes et captivi,

quidam forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes, quae et vera erant, pecoris vim ingentem in saltum avium conpulsam esse, perpulerunt, ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones.