Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura vires Romana res esset, bellum differre; tertium nullum consilium esse.

cum filius aliique principes percunctando exsequerentur, “quid, si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli victis inponerentur,”

“ista quidem sententia” inquit “ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit. servate modo quos ignominia inritaveritis: ea est Romana gens, quae victa quiescere nesciat.

vivet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit, nec eos ante multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet.”

neutra sententia accepta Herennius domum e castris est avectus; et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent et iam omnium rerum inopia esset,

victi necessitate legatos mittunt, qui primum pacem aequam peterent; si pacem

505
non inpetrarent, uti provocarent ad pugnam.