Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt.

mota namque omnia adventu Samnitium, cum apud Lautulas dimicatum est, fuerant coniurationesque circa Campaniam passim factae;

nec Capua ipsa crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo ventum est. ceterum Ausonum gens proditione urbium, sicut Sora, in potestatem venit.

Ausona et Minturnae et Vescia urbes erant, ex quibus principes iuventutis duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad consules veniunt; docent suos iam —

pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro victis Romanos habuisse, iuventute, armis Samnitem iuvisse; fugatis inde Samnitibus incerta pace agere

nec claudentis portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere, si exercitus admoveatur: in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse.