Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ceteram multitudinem incolumem praesidio inposito Sorae relinquunt. omnes, qui Romam deducti erant, virgis in foro caesi ac securi
532
percussi summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique, quae passim in colonias mitteretur, multitudinem esse.consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt.