Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
“locis” inquit “angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus viam, nullam habemus.
stativa nostra munimento satis tuta sunt, sed inopia eadem infesta; nam et circa omnia defecerunt, unde subvehi commeatus poterant, et, si homines iuvare velint, iniqua loca sunt.
itaque non frustrabor ego vos castra hic relinquendo, in quae infecta victoria, sicut pristino die, vos recipiatis. armis munimenta, non munimentis arma
castra habeant repetantque, quibus operae est trahere bellum; nos omnium rerum respectum praeterquam victoriae nobis abscidamus.
ferte signa in hostem; ubi extra vallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendent. damna vestra, milites, omnium circa, qui defecerunt, populorum praeda sarcientur.”
et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantum — ita enim iusserat dictator — ignis est subditus, haud parvum fuit inritamentum.