Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
sicut ab aliis regibus gentibusque,
522
ita ab hoc quoque facile praestant invictum Romanum imperium.iam primum, ut ordiar ab ducibus conparandis, haud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit, quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit.