Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset, conlocutus de re dubia signum pugnae proposuit.

agentibus divina humanaque, quae adsolent, cum acie dimicandum est, consulibus Tarentini legati occursare responsum expectantes;

quibus Papirius ait: “auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nuntiat; litatum praeterea est egregie; auctoribus dis, ut videtis, ad rem gerendam proficiscimur.”

signa inde ferri iussit et copias eduxit, vanissimam increpans gentem, quae, suarum inpotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret.

Samnites ex parte altera cum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem vere cupiebant aut expediebat simulare, ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, vociferari se in auctoritate Tarentinorum manere

nec descendere in aciem nec extra vallum arma ferre; deceptos potius quodcumque casus ferat passuros, quam ut sprevisse pacis auctores Tarentinos videantur.

518
accipere se omen consules aiunt