Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit; omnia ira militaris prope vesano impetu egit.

itaque non fusi modo hostes sunt, sed ne castris quidem suis fugam inpedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est perventum. Romanos ira eadem,

quae per mediam aciem hostium tulerat, et in castra pertulit. ibi plus quam in acie sanguinis ac caedis factum, praedaeque pars maior ira corrupta.

exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis pervenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani;

nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca, contempto cultorum molliore atque, ut evenit fere, locis simili genere, ipsi montani atque agrestes depopulabantur. quae regio si fida Samnitibus fuisset,

aut pervenire Arpos exercitus Romanus nequisset, aut inter Romam et Arpos penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset.