Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita omnis terror

462
pavorque cum illo latus signa prima Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem pervasit.

evidentissimum id fuit, quod, quacumque equo invectus est, ibi secus quam pestifero sidere icti pavebant; ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.

simul et Romani exsolutis religione animis velut tum primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt;

nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addiderantque vires hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum expectabant.

procedente deinde certamine cum aliis partibus superaret Latinorum, Manlius consul audito eventu collegae cum, ut ius fasque erat, lacrumis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset,

addubitavit, an consurgendi iam triariis tempus esset; deinde melius ratus integros eos ad ultimum discrimen servari, accensos ab novissima acie ante signa procedere iubet.

qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem adversarii fecissent, triarios suos excitaverunt; qui aliquamdiu pugna atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent aut hebetassent, pellerent vi tamen hostem, debellatum iam rati perventumque ad extremam aciem,

consul triariis “consurgite nunc” inquit “integri adversus fessos, memores patriae parentumque et coniugum ac liberorum, memores consulis pro vestra victoria morte occubantis.”

ubi triarii consurrexerunt, integri, refulgentibus armis, nova ex inproviso exorta acies, receptis in intervalla ordinum antepilanis,