Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quod ubi audivit consul, extemplo filium aversatus contionem classico advocari iussit. quae ubi frequens convenit,
“quandoque” inquit “tu, T. Manli, neque imperium consulare neque maiestatem patriam veritus adversus edictum nostrum extra ordinem in hostem pugnasti et,
quantum in te fuit, disciplinam militarem, qua stetit ad hanc diem Romana res, solvisti meque in eam necessitatem adduxisti, ut aut rei publicae mihi aut mei meorumque obliviscendum sit,
nos potius nostro delicto plectemur, quam res publica tanto suo damno peccata luat. triste exemplum, sed in posterum salubre iuventuti erimus.
me quidem cum ingenita caritas liberum tum specimen istud virtutis deceptum vana imagine decoris in te movet;