Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus sociale est, si societas aequatio iuris est, consanguineos nos Romanorumn esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est, quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?

cur non alter ab Latinis consul datur? ubi pars virium, ibi et imperii pars esto.

est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, quippe concedentibus Romam caput Latio esse;

sed ut amplum videri posset, diuturna patientia fecimus. atqui si quando umquam consociandi imperii, usurpandae libertatis tempus optastis, en hoc tempus adest et virtute vestra et deum benignitate vobis datum.

temptastis patientiam negando militem. quis dubitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solveremus? pertulerunt tamen hunc dolorem.

bellum nostro nomine cuin Paelignis

454
gessimus; qui ne nostrorum quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant, nihil intercesserunt. Sidicinos in fidem receptos,

Campanos ab se ad nos descisse, exercitus nos parare adversus Samnites, foederatos suos, audierunt nec moverunt se ab urbe.