Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et, cum concursatum conclamatumque ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor nec causa terroris conparuit.
eodem anno de Tusculanis Flavia rogatione populi fuit iudicium. M. Flavius tribunus plebis tulit ad populum, ut in Tusculanos animadverteretur, quod eorum ope ac consilio Veliterni Privernatesque populo Romano bellum fecissent.
populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam venit. ea multitudo veste mutata et specie reorum tribus circumit, genibus se omnium advolvens.
plus itaque misericordia ad poenae veniam inpetrandam quam causa ad crimen purgandum valuit.
tribus omnes praeter Polliam antiquarunt legem. Polliae sententia fuit, puberes verberatos necari, coniuges liberosque sub corona lege belli venire;
memoriamque eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis auctores mansisse ad patrum aetatem constat, nec quemquam ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre solitum.
insequenti anno, Q. Fabio L. Fulvio consulibus, A. Cornelius Arvina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum metu gravioris in Samnio belli — conducta enim pretio a finitimis iuventus dicebatur — intentiore dilectu habito egregium exercitum adversus Samnites duxerunt.
castra in hostico incuriose ita posita, tamquam procul abesset hostis, cum subito advenere Samnitium legiones tanta ferocia, ut vallum usque ad stationem Romanam inferrent. nox iam adpetebat;
id prohibuit munimenta adoriri; nec dissimulabant orta luce postero die facturos. dictator ubi propiorem spe dimicationem vidit,
ne militum virtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis, qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit; nec tamen fallere propter propinquitatem
eques extemplo insecutus ita institit agmini, ut, donec lucesceret, proelio abstineret;
ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae; eques luce demum ausus incursare in hostem carpendo novissimos premendoque iniquis ad transitum locis agmen detinuit. interim pedes equitem adsecutus; et totis iam copiis Samnis urgebat.
tum dictator, postquam sine magno incommodo progredi non poterat, eum ipsum, in quo constiterat, locum castris dimetari iussit. id vero, circumfuso undique equitatu, ut vallum peteretur opusque inciperet, fieri non poterat.