Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

victoria, supplicationibus ac gratulationibus esse, eum, propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis

492
cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis frustra quo id animo exercitum,

qui eius ductu auspiciisque vicisset, laturum? quem luctum in castris Romanis, quam laetitiam inter hostes fore!

haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans et filium plurimis cum lacrumis agebat.

stabat cum eo senatus maiestas, favor populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus;

ex parte altera imperium invictum populi Romani et disciplina rei militaris et dictatoris edictum pro numine semper observatum et Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur. hoc etiam L. Brutum,

conditorem Romanae libertatis, antea in duobus liberis fecisse; nunc patres comes et senes faciles de alieno imperio spreto, tamquam rei parvae, disciplinae militaris eversae iuventuti gratiam facere.