Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quin tu respondes, vetuerimne te quicquam rei me absente agere, vetuerimne signa cum hostibus conferre?
quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere.
ad haec, quae interrogatus es, responde; at extra ea cave vocem mittas. accede, lictor.”
quae singula cum respondere facile esset et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret,
tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac virgas et secures expediri iussit.