Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

seu credere libet Fabio auctori eo facturn, ne suae gloriae fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho ferret.

litterae quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad dictatorem missae argumentum fuere minime cum eo communicantis laudes. ita certe dictator id factum accepit, ut laetis aliis victoria parta prae se ferret iram tristitiamque. misso itaque repente senatu se ex curia proripuit,

vero non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi inpune spretum imperium fuisset.

itaque plenus minarum iraeque profectus in castra cum maximis itineribus isset, non tamen praevenire sui potuit;

praecurrerant enim ab urbe, qui nuntiarent dictatorem avidum poenae venire, alternis paene verbis T. Manli factum laudantem.

Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est, ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab inpotenti crudelitate dictatoris tutarentur:

venire amentem invidia, iratum virtuti alienae felicitatique; furere, quod se absente res publica egregie gesta esset; malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites quam Romanos victoriam esse;

imperium dictitare spretum, non eadem mente pugnari vetuerit, qua pugnatum doleat: et invidia inpedire virtutem alienam voluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moveri possent,

et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio non inermes, non manci milites fuerint,

488
quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris.

quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi devictis hostibus, re publica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum minetur?

neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse. si posset, in omnes saeviturum fuisse;