Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et quamquam non nova res erat, tamen tanta cura patres incessit, ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne aut inpunitas eorum lascivia superbiaque aut bello poenae expetitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos.
et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Paelignique et Marrucini: quos, si Vestinus attingeretur, omnes habendos hostes.
vicit tamen pars, quae in praesentia videri potuit maioris animi quam consilii;
sed eventus docuit fortes fortunam iuvare. bellum ex auctoritate patrum populus adversus Vestinos iussit.
provincia ea Bruto, Samnium Camillo sorte evenit. exercitus utroque ducti, et cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma.
ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum inposita erat, morbo gravi inplicitum fortuna bello subtraxit;