Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quae res sicut eo anno sermonibus magis passim hominum iactata quam in publico ullo concilio est, ita insequentis anni consulibus, L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaevae, nulla prior potiorque visa est, de qua ad senatum referrent.

et quamquam non nova res erat, tamen tanta cura patres incessit, ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne aut inpunitas eorum lascivia superbiaque aut bello poenae expetitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos.

et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Paelignique et Marrucini: quos, si Vestinus attingeretur, omnes habendos hostes.

vicit tamen pars, quae in praesentia videri potuit maioris animi quam consilii;

sed eventus docuit fortes fortunam iuvare. bellum ex auctoritate patrum populus adversus Vestinos iussit.