Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem invitos extraxit et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes sed iam ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.
postremo oppida quoque vi expugnare adortus primo Cutinam ingenti ardore militum a vulnerum ira, quod fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.
utriusque urbis praedam militibus, quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant, concessit.
in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei vitium non in belli eventum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit.
namque Papirius dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiavit, ut sese loco teneret neu absente se cum hoste manum consereret.