Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Hernicorum is ager, deinde Volscorum fuerat — colonia deducta et populo visceratio data a M. Flavio in funere matris.

erant, qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matris familiae absolvisset.

data visceratio in praeteriti iudicii gratiam honoris etiam ei causa fuit. tribunatumque plebei proximis comitiis petentibus absens praefertur. Palaepolis fuit haud procul inde,

ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant oriundi;

Cumani Chalcide Euboica originem trahunt. classe, qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius, quod accolunt, potuere, primo in insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre.