Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

His ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de Privernatibus fuit; post triumphum consul necato Vitruvio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus

“quoniam auctores defectionis” inquit “meritas

476
poenas et ab dis inmortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri? equidem,

etsi meae partes exquirendae magis sententiae quam dandae sunt, tamen, cum videam Privernates vicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax est, quam minimum irarum inter nos illosque relinqui velim.”

cum ipsa per sese res anceps esset, prout cuiusque ingenium erat atrocius mitiusve suadentibus, tum incertiora omnia unus ex Privernatibus legatis fecit, magis condicionis, in qua natus esset, quam praesentis necessitatis memor,

qui interrogatus a quodam tristioris sententiae auctore, quam poenam meritos Privernates censeret, “eam” inquit, “quam merentur qui se libertate dignos censent.”