Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nec tamen omissa eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi moverant bellum aut moventibus auxilium tulerant aut causa armorum fuerant.
itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum ea tempestate imperatorem M. Valerium Corvum consulem quartum facerent;
collega additus Corvo M. Atilius Regulus; et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus, ut extra sortem Corvi ea provincia esset. exercitu victore a superioribus consulibus accepto,
ad , unde bellum ortum erat, profectus cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria providos clamore atque impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus.
et militum quidem is erat ardor, ut iam inde cum scalis succedere ad muros vellent evasurosque contenderent;