Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Aurunci a T. Manlio consule in deditionem accepti nihil deinde moverant; eo petendi auxilii ab Romanis causa iustior fuit.

sed priusquam consules ab urbe — iusserat enim senatus defendi Auruncos —

exercitum educerent, fama adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam.

ob ea infensus consulibus senatus, quorum cunctatione proditi socii essent, dictatorem dici iussit. dictus C. Claudius Inregillensis magistrum equitum C. Claudium Hortatorem dixit. religio inde iniecta de dictatore,

et cum augures vitio creatum videri dixissent, dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt.