Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

extra poenam fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non desciverant. cum Laurentibus renovari foedus iussum, renovaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum.

equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt. vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis — fuere autem mille et sescenti — denarios nummos quadringenos quinquagenos.

ita bello gesto praemiis poenaque pro cuiusque z merito persolutis T. Manlius Romam rediit. cui venienti seniores tantum obviam exisse constat, iuventutem et tunc et omni vita deinde aversatam eum Antiates in agrum Ostiensem,

Ardeatem, Solonium incursiones fecerunt. Manlius consul, quia ipse per valetudinem id bellum exequi nequierat, dictatorem L. Papirium Crassum, qui forte erat praetor, dixit; ab eo magister equitum L. Papirius Cursor dictus.

nihil memorabile adversus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses stativa in agro Antiati habuisset.