Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
huic agmini Torquatus consul ad Trifanum — inter Sinuessam Minturnasque is locus est — occurrit. priusquam castris locus caperetur, sarcinis utrimque in acervum coniectis pugnatum debellatumque est;
adeo enim accisae res sunt, ut consuli victorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque Campani sequerentur. Latium Capuaque agro multati.
Latinus ager, Privernati addito agro, et Falernus, qui populi Campani fuerat, usque ad Vulturnum flumen plebi Romanae
bina in Latino iugera, ita ut dodrante ex Privernati conplerent, data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis.
extra poenam fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non desciverant. cum Laurentibus renovari foedus iussum, renovaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum.
equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt. vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis — fuere autem mille et sescenti — denarios nummos quadringenos quinquagenos.
ita bello gesto praemiis poenaque pro cuiusque z merito persolutis T. Manlius Romam rediit. cui venienti seniores tantum obviam exisse constat, iuventutem et tunc et omni vita deinde aversatam eum Antiates in agrum Ostiensem,
Ardeatem, Solonium incursiones fecerunt. Manlius consul, quia ipse per valetudinem id bellum exequi nequierat, dictatorem L. Papirium Crassum, qui forte erat praetor, dixit; ab eo magister equitum L. Papirius Cursor dictus.
nihil memorabile adversus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses stativa in agro Antiati habuisset.
insigni victoria de tot ac tam potentibus populis, ad hoc consulum alterius nobili morte, alterius sicut truci ita claro ad memoriam imperio, successere consules Ti. Aemilius Mamercinus Q. Publilius Philo, neque in similem materiam rerum,