Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sin autem sese devovere volet, sicuti Decius devovit, ni moritur, neque suum neque publicum divinum pure faciet, sive hostia sive quo alio volet. qui sese devoverit, Vulcano arma sive cui alii divo vovere volet, ius est;

telo, super quod stans consul precatus est, hostem potiri fas non est; si pQtiatur, Marti suovetaurilibus piaculum fieri.

haec, etsi omnis divini humanique moris memoria abolevit nova peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab re duxi verbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre.

Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio, expectato eventu pugnae, apud quosdam auctores invenio.

Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum;

et, cum iam portis prima signa et pars

464
agminis esset egressa, nuntio adlato de clade Latinorum cum conversis signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt pro paulula via magnam mercedem esse Romanis solvendam.

qui Latinorum pugnae superfuerant multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Vescia urbs eis receptaculum fuit.

ibi in conciliis Numisius, imperator eorum, ad renovandum bellum principes excitabat adfirmando communem vere Martem belli utramque aciem pari caede prostravisse victoriaeque nomen penes Romanos esse, ceteram pro victis fortunam et illos gerere;

funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis devoti caede; trucidatum exercitum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa factam, triarios postremo rem restituisse;

Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento vel Latium propius esse vel Volscos quam Romam;