Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari auctarum virium hostis suas quoque vires augent. omne Hernicum nomen, omnis militaris aetas excitur; quadringenariae octo cohortes, lecta robora virorum, scribuntur.

hunc eximium florem iuventutis eo etiam, quod, ut duplex acciperent stipendium, decreverant, spei animorumque inplevere; inmunes quoque

405
operum militarium erant, ut in unum pugnae laborem reservati plus sibi quam pro virili parte adnitendum scirent;

extra ordinem etiam in acie locati, quo conspectior virtus esset. milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat;

ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est. primo stetit ambigua spe pugna nequi quam saepe conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem.

postquam equestris pugna effectu quam conatibus vanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis, clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant pugnam.

neque sustineri poterant, ni extraordinariae cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent.

Tune inter primores duorum populorum res geritur; quidquid hinc aut illine communis Mars belli aufert, multiplex quam pro numero damnum est. vulgus aliud armatorum, velut delegata primoribus pugna, eventum suum in virtute aliena ponit. multi utrimque cadunt, plures vulnera accipiunt;

tandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret, quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti facerent? quam tertiam expectarent pugnam? quid ante signa feroces prosiluissent et alieno pugnarent loco?

— his inter se vocibus concitati clamore renovato inferunt pedem et primum gradu moverunt hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud dubie avertunt;

neque, tam vires pares quae superaverit res, facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos et minuere potuit. usque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur; castrorum oppugnatione,

quia serum erat diei, abstinuere. diu non perlitatum tenuerat dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset; eo in noctem tractum erat certamen.

postero die deserta fuga castra Hernicorum, et saucii relicti quidam inventi, agmenque fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum

406
infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros trepida fuga palatum est.

nec Romanis incruenta victoria fuit; quarta pars militum amissa, et, ubi haud minus iacturae fuit, aliquot equites Romani cecidere.

insequenti anno cum C. Sulpicius et C. Licinius Calvus consules in Hernicos exercitum duxissent neque inventis in agro hostibus Ferentinum urbem eorum vi cepissent, revertentibus inde eis Tiburtes portas clausere.

ea ultima fuit causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo indiceretur.

dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis constat et magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginensem.

Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante, ut continuaret consulatum, obviam eundum pravae cupiditati fuerit.

quaesita ea propriae familiae laus leviorem auctorem Licinium facit. cum mentionem eius rei in vetustioribus annalibus nullam inveniam, magis ut belli Gallici causa dictatorem creatum arbitrer inclinat animus.

eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habuere. dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit.

pons in medio erat neutris eum rumpentibus, ne timoris indicium esset. proelia de occupando ponte crebra erant, nec, qui poterentur, incertis viribus satis discerni poterat.