Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quod filium iuvenem, nullius probri conpertum, extorrem urbe domo penatibus, foro luce congressu aequalium prohibitum, in opus servile,
prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuvenis cotidiana miseria disceret vere imperioso patre se natum esse. at quam ob noxam? quia infacundior sit et lingua inpromptus.
quod naturae damnum utrum nutriendum patri, si quidquam in eo humani esset, an castigandum ac vexatione insigne faciendum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere, si quid ex progenie sua prosperum sit;
at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii
omnium potius his criminationibus quam ipsius iuvenis inritatus est animus; quin contra, se quoque parenti causam invidiae atque criminum esse aegre passus,
ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi, sed, quamquam non civilis exempli, tamen pietate laudabile.
inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit: ianitori opus esse sibi domino eius convento extemplo ait:
nuntiaret T. Manlium L. f. esse. mox introductus — etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi aut consilii ad rem agendam deferre — salute accepta redditaque esse ait, quae cum eo agere arbitris remotis velit.
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret, se patris eius accusandi causa concilium plebis numquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum iuvenem et, quod minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est verba.
et prae se deinde tulit ea vi subactum se incepto destitisse. nec perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat, quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset. itaque non patri modo remissa causae dictio est,