Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
perfecto inde opere reliquum diei de imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes:
quem autem ab Roma posse exciri? quem patrum aut plebis esse, qui aut se tanto periculo sciens offerat, aut cui ex iniuria insanientis exercitus causa recte committatur?
postero die cum eadem deliberatio teneret, ex praedatoribus vagis quidam conpertum attulerunt T. Quinctium in Tusculano agrum colere, urbis honorumque inmemorem.
patriciae hic vir gentis erat, cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes alter ex vulnere claudus fecisset, ruri agere vitam procul ambitione ac foro constituit.
nomine audito extemplo agnovere virum et, quod bene verteret, acciri iusserunt. sed parum spei erat voluntate quicquam facturum;
vim adhiberi ac metum placuit. itaque silentio noctis cum tectum villae qui ad id missi erant intrassent, somno gravem Quinctium oppressum, nihil medium, aut imperium atque honorem aut, ubi restitaret, mortem, ni sequeretur, denuntiantes, in castra pertraxerunt.
imperator extemplo adveniens appellatus, insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo deferunt et ad urbem ducere iubent.
suo magis inde impetu quam consilio ducis convulsis signis infesto agmine ad lapidem octavum viae, quae nunc Appia est, perveniunt;
issentque confestim ad urbem, ni venire contra exercitum dictatoremque adversus se M. Valerium Corvum dictum audissent et equitum L. Aemilium Mamercinum.
ubi in conspectum ventum est et signaque agnovere, extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit.
nondum erant tam fortes ad sanguinem civilem nec praeter externa noverant bella, ultimaque rabies secessio ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac conloquia:
Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret, nedum adversus patriam, Corvinus, omnes caritate cives, praecipue milites et ante alios suum exercitum, is ad conloquium processit.