Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
haec qui in castris erant occultis sermonibus serunt, nervos coniurationis exsectos arte consulis cernentes.
una, cum haud procul Anxure esset, ad Lautulas saltu angusto inter mare ac montis consedit ad excipiendos, quos consul aliis atque aliis, ut ante dictum est, causis mittebat.
iam valida admodum numero manus erat, nec quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat. inconpositi itaque praedantes in agrum Albanum perveniunt et sub iugo Albae Longae castra vallo cingunt.
perfecto inde opere reliquum diei de imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes:
quem autem ab Roma posse exciri? quem patrum aut plebis esse, qui aut se tanto periculo sciens offerat, aut cui ex iniuria insanientis exercitus causa recte committatur?
postero die cum eadem deliberatio teneret, ex praedatoribus vagis quidam conpertum attulerunt T. Quinctium in Tusculano agrum colere, urbis honorumque inmemorem.
patriciae hic vir gentis erat, cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes alter ex vulnere claudus fecisset, ruri agere vitam procul ambitione ac foro constituit.
nomine audito extemplo agnovere virum et, quod bene verteret, acciri iusserunt. sed parum spei erat voluntate quicquam facturum;
vim adhiberi ac metum placuit. itaque silentio noctis cum tectum villae qui ad id missi erant intrassent, somno gravem Quinctium oppressum, nihil medium, aut imperium atque honorem aut, ubi restitaret, mortem, ni sequeretur, denuntiantes, in castra pertraxerunt.
imperator extemplo adveniens appellatus, insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo deferunt et ad urbem ducere iubent.