Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

agitedum, ite mecum, ut, dum lucis aliquid superest, quibus locis praesidia ponant, qua pateat hinc exitus, exploremus.”

haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.

Vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae vigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se convenirent.

quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt: “hoc silentium, milites,” inquit “omisso militari adsensu in me audiendo servandum est. ubi sententiam meam vobis peregero, quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio.

nunc, quae mente agitem, audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic vos circumvenit hostis; virtute cepistis locum, virtute hinc oportet evadatis.