Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis; vincere ac vinci vultu eodem, nec quemquam aspernari parem, qui se offeret;
factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor, et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat.
itaque universus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur. Proelium,
ut quod maxime umquam, pari spe utrimque, aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.
Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria;
utrisque tamen novus hostis curam addebat. pugna indicio fuit, quos gesserint animos; namque ita conflixerunt, ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. consul trepidationem iniciendam ratus,
quando vi pelli non poterant, equitibus inmissis turbare prima signa hostium conatur.
quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit nec posse aperire in hostes viam,
revectus ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo, “nostrum” inquit “peditum illud, milites, est opus; agitedum, ut me
Vix haec dicta dederat, cum equites consulis iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem aperiunt viam. primus omnium consul invadit hostem et, cum quo forte contulit gradum, obtruncat.