Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent virtutem; qualescumque inter se certaverint, necesse fuisse alteram partem vinci. Campanos quidem dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium victos esse.

quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret, qui omnia circa se —

Sabinos, Etruriam, Latinos, Hernicos, Aequos, Volscos, Auruncos — domita armis habeat, qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare ac naves fuga conpulerit?