Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nunc, quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.”

non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo, in ludo praeterea militari,

cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis; vincere ac vinci vultu eodem, nec quemquam aspernari parem, qui se offeret;

factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor, et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat.

itaque universus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur. Proelium,

ut quod maxime umquam, pari spe utrimque, aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.

Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria;