Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
non dicta vos, milites,” inquit “sequi volo nec disciplinam modo, sed exemplum etiam a me petere. non factionibus modo nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi.
fuit, cum hoc dici poterat “patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et eodem anno familia ista consulatum, quo urbs haec consulem habuit;”
nunc iam nobis patribus vobisque plebei promiscuus consulatus patet, nec generis, ut
proinde summum quodque spectate, milites, decus. non, si mihi novum hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit;
semper ego plebem Romanam militiae domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui.
nunc, quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.”
non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo, in ludo praeterea militari,
cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis; vincere ac vinci vultu eodem, nec quemquam aspernari parem, qui se offeret;
factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor, et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat.