Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat, et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laevo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie.

iamque omissa cunctando victoria erat, cum consul vulnere alligato revectus ad prima signa “quid stas, miles?” inquit; “non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem victum armis socium ex hoste facias;

in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. propulistis a castris, supina valle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis; conplete eadem strage campos, qua montis

424
replestis.

nolite expectare, dum stantes vos fugiant; inferenda sunt signa et vadendam in hostem.”

his adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt.

inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, vertunt impetum in suos; fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.

consul non ultra castra insecutus, quia et vulnus degravabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.