Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

praeter virtutem locus quoque superior adiuvit, ut pila omnia hastaeque non tamquam ex aequo missa vana, quod plerumque fit, caderent, sed omnia librata ponderibus figerentur;

oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegravata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in adversum subissent, primo incerti restitere; dein,

cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti, inpulsi retro ruere alii super alios stragemque inter se caede ipsa foediorem dare; adeo praecipiti turba obtriti plures quam ferro necati.

necdum certa Romanis victoria erat; alia in campum degressis supererat moles;

namque multitudo Gallorum sensum omnem talis damni exsuperans, velut nova rursus exoriente acie, integrum militem adversus victorem hostem ciebat;

stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat, et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laevo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie.

iamque omissa cunctando victoria erat, cum consul vulnere alligato revectus ad prima signa “quid stas, miles?” inquit; “non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem victum armis socium ex hoste facias;

in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. propulistis a castris, supina valle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis; conplete eadem strage campos, qua montis

424
replestis.

nolite expectare, dum stantes vos fugiant; inferenda sunt signa et vadendam in hostem.”