Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cuius lentae velut tabis senio victa utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. in quadraginta annos impetraverunt.
ita duorum bellorum, quae inminebant, cura, dum aliqua ab armis
422
quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutaverat dominos, censum agi placuit.ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Itutilus, qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbavit. quod videbatur quidem tempore alieno fecisse,