Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nec variatum comitiis est, quin cum Gnaeo Manlio censor Marcius crearetur. dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium nullo terrore belli, sed ne Licinia lex comitiis consularibus observaretur. magister equitum dictatori additus Q. Servilius.
nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit, quam censoriis fuerat.
M. Popilius Laenas a plebe consul, a patribus L. Cornelius Scipio datus. fortuna quoque inlustriorem plebeium consulem fecit;
nam cum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra posuisse nuntiatum esset, Scipione gravi morbo inplicito Gallicum bellum Popilio extra ordinem datum.
is inpigre exercitu scripto, cum omnis extra portam Capenam ad Martis aedem convenire armatos iuniores iussisset signaque eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus quod superfuit militum P. Valerio Publicolae praetori tradidit,
auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli eventus subsidium rei publicae esset.
ipse iam satis omnibus instructis conparatisque ad hostem pergit. cuius ut prius nosceret vires quam periculo ultimo temptaret, in tumulo, quem proximum