Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
inclinatis semel in concordiam animis novi consules faenebrem quoque rem, quae distinere una animos videbatur, levare adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam verterunt quinqueviris creatis,
421
mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt.meriti aequitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta celebres nominibus essent; fuere autem C. Duillius, P. Decius Mus, M. Papirius, Q. Publilius et T. Aemilius.
qui rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri gravem cum alia moderatione inpendio magis publico quam iactura sustinuerunt.