Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
duo bella habuere, facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in urbem conpulso agros vastavit;
Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt. inde terror maximus fuit, quod sacerdotes eorum facibus
416
ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbaverunt specie. et quidem velut lymphati et attoniti munimentis suis trepido agmine inciderunt;deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu vana miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos repente pudor, et in ea ipsa, quae fugerant, velut caeci ruebant.