Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec alius post M. Furium quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum. auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrato saeptum in Capitolio sacravit. eodem anno et a consulibus vario eventu bellatum;

nam Hernici a C. Plautio devicti subactique sunt. Fabius collega eius incaute atque inconsulte adversus Tarquinienses pugnavit.

nec in acie tantum ibi cladis acceptum, quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt, qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit.

accessit ad cladem et vastatio Romani agri, quam Privernates, Veliterni deinde, incursione repentina fecerunt.

eodem anno duae tribus, Pomptina et Publilia, additae; ludi votivi, quos M. Furius dictator voverat, facti; et de ambitu ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus primum ad populum latum est; eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem,

qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, conpressam credebant.

haud aeque laeta patribus insequenti anno C. Marcio Cn. Manlio consulibus de unciario faenore a M. Duillio L. Menenio tribunis plebis rogatio est perlata; et plebs aliquanto cupidius scivit.