Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quamquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes secus quam feminas abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster, quod aegrius patimur, exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti, ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse. quid enim aliud esse causae credamus,

cur veteranus dux, fortissimus bello, conpressis, quod aiunt, manibus sedeas?

utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri quam nos de tua verius est. sin autem non tuum istuc, sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea, quae dicam, non a militibus imperatori dicta

412
censeas, sed a plebe patribus, — quae si, ut vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tandem suscenseat?

— milites nos esse, non servos vestros, ad bellum, non in exilium missos? si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos; si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos?

haec dicta sint patribus; te, imperator, milites tui oramus, ut nobis pugnandi copiam facias. cum vincere cupimus te duce vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iovis optimi maximi templum gratantes ovantesque adire.”

orationem Tulli exceperunt preces multitudinis, et undique, ut signum daret, ut capere — arma iuberet, clamabant.

dictator quamquam rem bonam exemplo probabili actam censebat, tamen facturum, quod milites vellent, in se recepit Tulliumque secreto, quaenam haec res sit aut quo acta more, percunctatur.