Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quamquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes secus quam feminas abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster, quod aegrius patimur, exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti, ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse. quid enim aliud esse causae credamus,
cur veteranus dux, fortissimus bello, conpressis, quod aiunt, manibus sedeas?
utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri quam nos de tua verius est. sin autem non tuum istuc, sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea, quae dicam, non a militibus imperatori dicta