Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam Valerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium

353
sibi pro dictatore seque ei pro magistro equitum futurum;

proinde, quam opinionem de unico imperatore, spem de bello haberent. se vero bene sperare patres et de bello et de pace universaque re publica erecti gaudio fremunt,

nec dictatore umquam opus fore rei publicae, si talis viros in magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere atque imperare iuxta paratos laudemque conferentis potius in medium quam ex communi ad se trahentis.

iustitio indicto dilectuque habito Furius Valerius ad Satricum profecti, quo non Volscorum modo iuventutem Antiates ex nova subole lectam sed ingentem vim Latinorum Hernicorumque conciverant ex integerrimis diutina pace populis.

itaque novus hostis veteri adiunctus commovit animos militis Romani. quod ubi aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiaverunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin voces quoque auditas “cum centenis hostibus singulos pugnaturos, et aegre inermem tantam multitudinem, nedum armatam sustineri posse,” in equum insilit et ante signa,

obversus in aciem, ordines interequitans: “ tristitia, milites, haec, quae insolita cunctatio est? hostem an me an vos ignoratis? hostis est quid aliud quam perpetua materia virtutis gloriaeque vestrae? vos contra me duce,

ut Falerios Veiosque captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam, modo trigeminae victoriae triplicem triumphum ex his ipsis Volscis et ex Aequis et ex Etruria egistis.