Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
tota simul exsurgere aedificiis et re publica inpensas adiuvante et
exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate habita. creati T. Quinctius Cincinnatus, Q. Servilius Fidenas quintum, L. Iulius Iulus, L. Aquilius Corvus, L. Lucretius Tricipitinus, Ser. Sulpicius Rufus. exercitum alterum in Aequos non ad bellum —
victos namque se fatebantur — sed ab odio ad pervastandos fines, ne quid ad nova consilia relinqueretur virium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem.
ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra vi capta. ad Cortuosam nihil certaminis fuit: inproviso adorti primo clamore atque impetu cepere; direptum oppidum atque incensum est.
Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, laborque continuus, non die, non nocte remissus, subegit eos. cum in sex partes divisus exercitus Romanus senis horis in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem, locusque invadendi urbem Romanis datus est.
publicari praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium segnius fuit: dum cunctantur, iam militum praeda erat nec nisi per invidiam adimi poterat.
eodem anno, ne privatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus vel in hac magnificentia urbis conspiciendum.
iam et tribuni plebis civitate aedificando occupata contiones suas frequentare legibus agrariis conabantur.
ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas a Camillo Volscorum res possessionis haud ambiguae.
criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse, quam a Volscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad vires et arma habuerint, incursiones eo factas;
nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec, nisi, antequam
et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eandem exhaustam inpensis eoque agri inmemorem, ad quem instruendum vires non civitate plena religionum,
etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut renovarentur auspicia, res ad interregnum rediit. interreges deinceps M. Manlius Capitolinus, Ser. Sulpicius Camerinus, L. Valerius Potitus.
demum tribunorum militum consulari potestate comitia habuit; L. Papirium, Cornelium, Sergium, L. Aemilium iterum, L. Menenium, L. Valerium Publicolam tertium creat. ii ex interregno magistratum occepere.
eo anno aedis Martis Gallico bello vota dedicata est a T. Quinctio duumviro sacris faciendis. tribus quattuor ex novis civibus additae: Steliatina, Tromentina, Sabatina, eaeque viginti quinque tribuum numerum explevere.
de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri, quam fuerat.
et de Latino Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata est.
res ad Camillum tribunum militum consulari potestate rediit; collegae additi quinque: Ser. Cornelius Maluginensis, Q. Servilius Fidenas sextum, L. Quinctius Cincinnatus, L. Horatius Pulvillus, P. Valerius.
anni aversae curae hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuventutem suam misisse ad id bellum,
eo abnuentis publicum fuisse consilium, quod non prohibitos tantummodo voluntarios dicerent militare, ubi vellent. iam ulla contemni bella.