Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

forte ita incidit, ut in Ser. Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiae cum inter se, ut fit, sermonibus tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de foro se domum reciperet, forem, ut mos est, virga percuteret. cum ad id, moris eius insueta, expavisset minor Fabia, risui sorori fuit, miranti ignorare id sororem.

ceterum is risus stimulos parvis mobili rebus animo muliebri subdidit. frequentia quoque prosequentium rogantiumque, num quid vellet, credo fortunatum matrimonium ei sororis visum suique ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri vult, paenituisse.

confusam ex recenti morsu animi cum pater forte vidisset, percunctatus “satin salvae?” avertentem causam doloris, quippe nec satis piam adversus sororem nec admodum in virum honorificam,

elicuit comiter sciscitando, ut fateretur esse causam doloris, quod iuncta inpari esset, nupta in domo, quam nec honos nec gratia intrare posset.

consolans inde filiam Ambustus bonum animum habere iussit: eosdem prope diem domi visuram honores, quos apud sororem videat.

inde consilia inire cum genero coepit adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.

occasio videbatur rerum novandarum propter ingentem vim aeris alieni, cuius levamen mali plebes nisi suis in summo imperio locatis nullum speraret: accingendum ad cogitationem esse;

conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios, unde, si porro adnitantur, pervenire ad summa et patribus aequari tam honore quam virtute possent.

in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi viam ad ceteros honores aperirent.