Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ubi cum aciem instructam hostium loco aequo invenissent, extemplo pugnatum; et ut nondum satis certam victoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit.
postero die iterata pugna; et aliquamdiu aequa virtute fortunaque Latinae maxime legiones, longa societate militiam Romanam edoctae, restabant.
eques inmissus ordines turbavit, turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se invexit acies, tantum hostes gradu demoti;
et, ut semel inclinavit pugna, iam intolerabilis Romana vis erat. fusi hostes cum Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi; castra capta direptaque. Satrico nocte,
quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt Antium; et cum Romanus exercitus prope vestigiis sequeretur, plus tamen timor quam ira celeritatis habuit. prius itaque moenia intravere hostes, quam Romanus extrema agminis carpere aut morari posset.
inde aliquot dies vastando agro
seditio inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates victi malis subactique bello, in quo et nati erant et consenuerant, deditionem spectarent,