Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus.

ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio; plebes C. Sextilium, M. Albinium, L. Antistium dedit.

Manliis, quod genere plebeios, gratia anteibant, Volsci provincia sine sorte, sine conparatione extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et patres, qui dederant, paenituit.

inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus velut circumventis, cum id falso nuntiatum esset, dum, praesidio ut essent, citati feruntur, ne auctore quidem adservato, qui eos, hostis Latinus pro milite Romano, frustratus erat, ipsi in insidias praecipitavere.

ibi dum iniquo loco sola virtute militum restantes caedunt caedunturque, castra interim Romana iacentia in campo ab altera parte hostes invasere.

ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit fortuna populi Romani et militum, etiam sine rectore stabilis, virtus tutata est.