Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii vitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari velut dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum fuit.
Eam vero ludificationem plebis tribuni ferendam negabant: fugere senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam partem a parte civitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus.
passim iam sine ullo discrimine bella quaeri: ab Antio Satricum, ab Satrico Velitras, inde Tusculum legiones ductas; Latinis, Hernicis, Praenestinis iam intentari arma civium magis quam hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in urbe aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere in contione, ubi aliquando audiant vocem tribuniciam de levando faenore et fine aliarum iniuriarum agentem.
quod si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici quemquam civem Romanum ob creditam pecuniam passuros neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque ratione minuendi eius sciat unus quisque, quid sui, quid alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque nervo debeatur.
seditionis proposita confestim seditionem excitavit. nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli novas legiones scribendas patres censuerant; quae utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis inpediri coepta;
nam neque duci addictos tribuni sinebant neque iuniores nomina dabant. cum patribus minor in praesens cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset — quippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino consedisse nuntiabatur —
, interim tribunos plebis fama ea ipsa inritaverat magis ad susceptum certamen quam deterruerat; neque aliud ad seditionem extinguendam in urbe quam prope inlatum moenibus ipsis bellum valuit.
nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum esse,
patres ac plebem in semet ipsos versos, occasionem rati duces eorum raptim agmine acto pervastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere.
ingens in urbe trepidatio fuit. conclamatum ad arma concursumque in muros atque portas est, tandemque ab seditione ad bellum versi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creavere.
is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est — tantus eius magistratus terror erat — , simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere.
dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Alia flumine posita; inde agrum late populantes fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant:
similem pavorem inde ac fugam fore, ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis die Aliam ipsam, monumentum tantae cladis, species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque vocis in oculis atque auribus fore.
inanium rerum inanes ipsas volventes cogitationes fortunae loci delegaverant spes suas. Romani
locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae;
quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos, ut Romae pugnaverint in repetenda patria, ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint, ne quis hostis, qui moenia Romana intrasset, nuntium secundae adversaeque fortunae domum perferret.